- TYRRHENI
- I.TYRRHENIpopuli Italiae, inter Macram et Tiberim amnes incolentes, quos Latini Tuscos et Etruscos vocant, Tyrrhenos autem Graeci nominârunt a Tyrrheno Atyos filio, qui e Lydia colonos in hanc regionem deduxit. Atys enim ex posteritate Herculis et Omphales unus, cum sterilitate ac fame populum suum emittere cogeretur, e duobus filiis sorte iactâ, Lydum quidem regni successorem renuit, Tyrthenum autem cum bona populi parte ad quaetendas novas sedes emisit: qui cum post longos errores in Inferi maris ora sedes fixisset, totum eum tractum de se Tyrrheniam, et mare ipsum Tyrrhenum vocavit. Vide Servium in illud. l. 1. Aen. v. 71.Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor.Hos omnes scriptores superstitiosissimos fuisse tradunt, uti inter alios Plutarchus scribit in Sympos. A' quibus Romani ceremonias sacras edocti fuêre. Iidem a celeritate quibusdam dicti videntur, antiquiores Pelasgis, qui nauticam ab illis didicerunt. Scribit quoque Athenaeus in illorum conviviis et epularum apparatibus, nudatis corporibus virgines discumbentibus ministrâsse convivis; mulieresque apud eosdem fuisse communes, quae etiam pudore depositô, gymnasiis publicis et palaestris nudae cum viris luctari ac se exercere consueverant. Minime enim apud illos turpe putabatur, nudatas femipas vulgo conspici. Fuisse autem illas dicunt formâ, ut plurimum, eleganti, vinique imprimis cupidas, et potentes bibaces, etc. Tytrheni tubam aeneam invenisse dicuntur. Virg. l. 8. Aen. v. 526.Tyrrhenusque tubae mugire per aequora clangor.Idem l. 2. Georg. v. 193.Inflavit cumpinguis ebur Tyrrhenus ad aras.Ubi 1. notat vitium gentis. Nam Catullus in Egnatium, Epigr. 40. v. 15.Aut parcus Umber, aut obesus Erruscus.2. Obiter tangit inventum tubae, quod fuit Etruscorum. Ideo Sophocles in Aiace: Χαλκοςτόμου κώδωνος ὡς Τυρσηνικῆς. Nic Lloydius.II.TYRRHENIpopuli insulares maris Aegaei, Lemnum, Imbrum, et alias insulas orae Thraciae incolentes, a quibus Tyrrhenicus sinus dictus est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.